Familia mea iter (circum CVIII milia passuum) a.d. XI Kalendas Quintiles anno A.U.C. MMDCCLXVII (id erat Solstitio Aestivo) fecit ab urbe nostra Phoenice ad Hortos Civitatis nomine Anglice "Tonto Natural Bridge State Park", vel fortasse Latine "Hortos Pontis Naturalis Tonti" (de quo potestis legere hic).
Pons Naturalis Tontus est situs in Valle Pinorum (nomine Anglice "Pine Canyon") apud civitatem Arizonam.
Apud Hortos vidimus multos corvos:
Prima callis fuit Callis Ad Aquae Deiectum (nomine Anglice "Waterfall Trail"). Horti habent aquam perennem quae alit deiectum aquam. Haec est callis:
Hic est Deiectus Aquae! Uxor mea Appia Gratia Avita stetit sub Deiectu Aquae - aqua fuit frigida!
Sed hic est Pons Naturalis Tonti! Est maximus pons factus natura ex calce viva! Difficile est ambulare per calles et vallem - multas contusions habui post iter!










