Friday, June 14, 2013

De Itinere Mox Futuro

     Hebdomade superiore nos omnes (ego, Appia Gratia Avita, Andreas, et Elias) iter trans Americam ad magnam patriam meam, Insulam Rhodensem, faciemus. Autoraedam agemus - iter quidem longum! In itinere visitabimus Parthenon Nasburgi (apud civitatem Tennesiam). Apud Insulam Rhodensem manebimus Carolopoli prope litus. Carolopolis quidem potest Baiae Novae Britanniae vocari. Videbimus multa (inter quae, iter Tamaropolem et Bostoniam) et homines multos (inter quos matrem meam) visitabimus. Unam hebdomadem manebimus, tum Phoenicem reveniemus. Picturas et res gestas hic ponam ut possum.

Thursday, June 13, 2013

Hae sunt res gestae . . .

Hae sunt res gestae cuiusdam Romani . . . Gaius Tullius Valerianus Germanicus nomine . . .